- JALYSUS
- JALYSUSRhodi urbs. P. Mela l. 2. c. 7. Uxilica Nigro; Nunc pagus. Hîc Imago, protogenis opus, adeo pulchra, ut Demetrius Rex illius potiundae causâ bellum Ialysiis intulerit. A. Gell. l. 15. c. 31. Ι῎λιςςος in Seldeni MS. Haec urbs Telchinas olim aluit, maleficum genus hominum, et pra stigiis infame. Ovid. Met. l. 7. v. 364. Plin. l. 5. c. 31. Cic. l. 3. de Nat. Deor. Quid Ialysus fuerit, sunt qui dubitant. Mosellanus venatorem fuisle suspicatur, quod cum cane pingatur. Sunt qui Satyrum hoc cognomine fuisle putent, alii Bacchum, qui a Rhodiis ita vocatetur. Erat autem Cercaphi fil. qui urbi cognomen dedit, quae Ι᾿άλυςςος Steph. dicitur. Porro haec urbs olim Achaea dicebatur. Ergias Rhodius apud Athen. l. 6. p. 262. Ο῾ι περὶ Φάλαντον εν τῇ Ι᾿αλυσῷ πόλιν ἔχοντες ἰχυροτάτην, τὴν Α᾿χαίαν καλουμένην. Diod. Sic. l. 5. de Heliadis: Κατῴκη???αν εν τῇ Ι᾿αλυσίᾳ κτίςαντες πόλιν Α῾χαίαν. Sensus est; Achaeam urbem, quam condiderant Heliadae, primi Rhodi incolae, eandem esse quam Ialysum, a qua ins. pars Ialysia dicta est. Nempe qui Heliades succesêrunt, Phoenices priscum Achaeae nomen mutavêrunt in Ialysum, ad vitandam δυσφημίαν. Achaea enim tristitiam, atque animi moeorem sonat. Hesych. Α᾿χαίας, λύπας. Item Α᾿χαία, ἐπίθετον Δήμητρος ἀπὸ τȏυ περὶ τὴν κόρην ἄχους, ὅπερ ἐποιεῖτο ἀναζητοῦσα αὐτὴν. Vult Achaeam dici Cererem a maerore, quo confecta est, filiam Proserpinam quaerens. Quod ipsum aslerit Scholiastes Aristoph. in Acharnan. Act. 2. Sc. 6. Et qui scripsit in Nicandri Theriaca v. 484. Contra Phoenicum Ialysus (i. e. jaalits, vel jaalis) est a laetitia factum. Itaque eodem animo Achaeae vocabulum mutatum a Phoenicibus in Ialysum, quo a Graecis Α῎ξενος in Ε῎υξεινος, a Romanis Maleventum in Beneventum, et a nautis vulgari linguâ malacia in bonaciam. Bochart. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.